monumenta.ch > Hieronymus Incertus > 'versipellis' in 'Epistolae, p27, II.'
Hieronymus Incertus, Epistolae, EPISTOLA XXVII, SEU SERMO DE QUADRAGESIMA., , I. <<<     >>> III.

II.

1  Quia ergo, fratres charissimi, ad Domini sacramentum quadraginta dierum ieiunio praeparamur, ieiunemus tot diebus pro peccatis nostris, quot pro sceleribus nostris Dominus ieiunavit. 2  Illum post baptismum tentat diabolus. 3  Non enim sciebat eum esse Filium Dei: propterea negligebat: Denique postea cognoscere cupit in tentatione, dicens: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. 4  Et, Si Filius Dei es, mitte te deorsum (Matth. IV, 3 seqq.). 5  Nos autem quia scit velle filios Dei fieri, propterea expugnare nititur, et quasi serpens lubricus nostros involvere pedes, ne ascendere valeamus ad coelum. 6  Si autem Dominum tentare ausus est versipellis et nequam: quanto magis nos decipere non timebit! Si contra Dei Filium et figulum suum, vas perditum repugnavit: quanto magis contra nos qui inferioris ab eo naturae sumus audebit insurgere! Si iustus vix salvabitur, impii et peccatores ubi permanebunt (I Petr. IV, 18)? Non quo Dominus noster decipi potuerit a diabolo, sed quo formam servi acceperit, in omnibus se tribuere volens exemplum, ut nemo sibi in sanctitate confidat, cum etiam ille tentatur, quem non possunt tentamenta superare.